Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 6

Dominus Deus noster.In libro Numerorum de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narratur, sed praeceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quae tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum praecedebat. Sic enim scriptum est:Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis, et recubuit in solitudine PharanNum. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei praecepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebantNum. 9..Sufficit vobis,etc. Praecipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde,Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
(* Traductions européennes)